Excerpt from Dictys Cretensis Et Dares Phrygius De Bello Trojano, Vol. 2 (Classic Reprint)



Quamvis autem tot curis et Electoralibus consiliis quoti die animum et corpus fatìges, tamen, quod sammi quique viri olim fecerunt, te tibi subtrahis, et ut illi, qui angustiis urbium includuntur, in agros et praedia, ita ex legum et fori cancellis, ad omnis sapientiae et elegantiae latifundia digrede ris, facturus id procul dubio saepius, si per tot ardua negotia saepius liceret. Exem plum hahes magni illins et 7roauy.a6wraî rav J Gti Domitii Ulpiani Syrophoenicis, qui licet Imperato ris Alexandri Severi negotiis immersus princeps scriniorum, ut tum loquebantur, et deinde Praefectus praetorio esset, qui maximus honor et onus, tamen Philosophorum, Ora torum, Poetarum, Philologorum non tantum lector, sed et amator et congerro erat assiduus: qui nihil appositorum comedebat, nisi prius interrogaret xsîrar, 'r'; 06 xeînu, xai xeîrat, an hoc vel illud legeretur, ubi, et in quo auctore inve niretur'! Adeo ut ex rei frequentia xerrmîxewo; nominatus sit, et inter magnos illos 7roàu'faropa; et rpa7regopfiropa; sive Dipnos0phistas a doctissimo illo Navoratita cum aeterna saeculorum memoria relatus sit. Eundem maximus ille Im perator, ut rebus gravissimis adjutorem, ita conviviis fre quentissimum adhibebat socium ut haberet fabulas lite ras, quibus se recreari dicebat et pasci.c Quid vero jucun dins et praestantius, quam beneficio tot lectissimorum inge niorum prioribus saaculis interesse, cum illis eruditionis commercia instituere, cum illis legendo, cum posteris scri bendo loqui? Habeant alii delectas suas delicias, suas cum vitiis divitias, sit illis muscerda, piper, saperda, aci penser, villum, nectar, foenum, ambrosia: qui literis ct bo nae menti litat, quid betis et blitis illis fiat, cicum, ut Comi cus ait, non interduit: illi nihil dulcius est.