Bacchylidis. Carmina cum Fragmentis. Septimum Edidit.

von Snell, Bruno:

Autor(en)
Snell, Bruno:
Verlag / Jahr
Leipzig: Teubner, 1949.
Format / Einband
gebundene Ausgabe. 132 S.,
Sprache
Deutsch
Gewicht
ca. 550 g
Bestell-Nr
34113
Bemerkungen
Ein sehr gutes Ex. - Per tempus multo longius haec Bacchylidis editio a Friderico Blass primum confecta et post eius mortem a Guilelmo Suess renovata apud librarios defuisset, si tam accurate et exquisite, ut mihi proposueram, carmina om-nia retractavissem. Londinas quidem profectus sum, ut papyrum illam qua Epinicia et Dithyrambi continentur denuo conferrem, sed cum fragmenta Encomiorum diu-tius quam speraveram me retinuissent, tempus mihi deerat quominus papyrum maiorem diligentius inspicerem; cum cursim eam perlustrarem haud pauca restare vidi, quae diligentia adhibita extricari possent (cf.e.g. 10,11.18,16). Ectypum autem a primo editore publici iuris factum quamquam maximo usui erat ut spatia lacunarum accu-ratius definirem (qua opera iam Edmonds multa quae priores editores perperam suppleverant correxit), tamen nihil fere valet ad litterarum mutilarum vestigia inda-ganda; margines enim papyri in ectypo paulum resecti sunt, quod facillime intelligi potest e tabulis editioni Jebbianae adiectis. Itaque e sola papyro ipsa litterae mutilae describi possunt, quod ipse nondum perficere potui. Sed ne quis cum lectiones meas cum Blassii et Edmondsii, virorum de papyro investiganda post primum editorem optime meritorum, comparet, arbitrio vel negle-gentia factum esse putet, ut alius alia legeret, moneo Blas-sium litteras mutilas etiamsi certe agnosci possent praicto supposito notavisse et vestigia incertiora saepius non attu-lisse, Edmondsium autem litteras satis certas nullo puncto ornasse, dummodo autem paululum atramenti in papyro appareret, 'litteram incertam' indicavisse. Ipse mediam viam ingredi conatus sum; nam ne oculi lectoris nimium offenderentur, litteris certis quamvis mutilae sint punc-tum non adieci et saepe ne litteras quidem omnino deletas notavi, de quibus nullo modo dubitari posset; (plura scilicet adnotavi in Paeane, fr. 4, et in Encomiis, fr. 20, quae etiam fad usum editorum' edere volui). (S.3).
Schlagworte
Bacchylides, Schriften, Texte, Altertum, Antike, Griechisch, Latein
Unser Preis
EUR 27,00
(inkl. MwSt.)
Versandkostenfrei innerhalb Deutschlands

Selbstverständlich können Sie den Titel auch bei uns abholen.
Unsere Bestände befinden sich in Berlin-Tiergarten.
Bitte senden Sie uns eine kurze Nachricht!

Bacchylidis. Carmina cum Fragmentis.

Aufgenommen mit whBOOK

Sicheres Bestellen - Order-Control geprüft!

Artikel eingestellt mit dem w+h GmbH eBay-Service
Daten und Bilder powered by Buchfreund (2024-04-18)